Jeremiæ 23:4
Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos: non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quæretur ex numero, dicit Dominus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:9Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. + 26.9 Respiciam. Cujus respectus, salus. Respexit Dominus Petrum, et flevit amare. Si sol segetem non respiciat, manet infructuosa. Segetem cordis nostri respicit Deus, et radiis verbi sui nos illuminat, auget et multiplicat ut magni efficiamur; sicut magnus factus est Isaac, et magnus Moses, et magnus Joannes. Crescere. In operibus bonis, ut parva magna. Unde: Quod uni ex minimis meis fecistis, etc. Matth. 25. Multiplicabimini. Ut pauca fiant magna vel multa. Unde: Si quod est aliud mandatum in hoc verbo restauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum Rom. 13..
Jeremiah 3:14Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion. + 3.14 Convertimini. HIER. Judæi putant hoc completum esse, etc., usque ad Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus, et similes Gomorrhæ fuissemus Rom. 9..
Jeremiah 30:10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: + 30.10 Serve meus. ID. Familiariter vocat, sicut Abraham, Isaac, Jacob vocantur servi Dei. Moyses quoque et alii prophetæ, et Paulus in principio Epistolarum hoc titulo gloriantur.
Jeremiah 33:26equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.]
Ezekiel 34:23[Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.