Jeremiæ 23:7
Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israël de terra Ægypti, + 23.7 Propter hoc, etc. ID. Hoc totum caput in LXX non habetur, cujus hic sensus est: Quia non per Moysen populus Dei de Ægypto liberatur, sed per Christum de toto orbe; quod ex toto complebitur, quando ab oriente et occidente et septentrione et meridie venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ut postquam intraverit, plenitudo gentium, tunc omnis Isræl salvus fiat Rom. 11..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.
Isaiah 43:18Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
Jeremiah 23:3Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur.
Joel 3:5Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra.