Jeremiæ 23:8
sed: Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc, et habitabunt in terra sua.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.
Isaiah 27:12Et erit: in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israël. + 27.12 Ab alveo. LXX: ab Euphrate, etc., usque ad quia habet turbidas aquas, et non perpetuas.
Isaiah 43:6Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.
Jeremiah 16:14Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti, + 16.14 Ecce dies veniunt, etc. ID. Prædicuntur miracula, quæ juxta litteram sub Zorobabel et Jesu pontifice partim completa sunt, etc., usque ad reduxit eos in terram suam, id est, ecclesiam quam dedit patribus eorum, id est, apostolis et apostolicis viris.
Ezekiel 34:13Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ.
Ezekiel 36:35dicent: Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis: et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.