Jeremiæ 23:9
Ad prophetas: [Contritum est cor meum in medio mei; contremuerunt omnia ossa mea: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus. + 23.9 Quasi homo madidus a vino. Nullius intelligentiæ, nullius sapientiæ, etc., usque ad Jeremias enim interpretatur excelsus Domini. A facie Domini, etc. ID. Considerato vultu omnipotentis Dei, id est, Patris et vultu Filii, qui est splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, propheta et anima et corpore perhorrescit, et se nihil esse intelligit, unde: Ut jumentum factus sum apud te.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 22:19et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus:
Isaiah 6:5Et dixi: [Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.] + 6.5 Pollutus. ID. Hoc dicit pro societate populi, cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere. Ego habito. Nota cum peccatoribus non esse morandum. Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis: et volavit ad me unus. Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem ejus audivit, se cinerem et pulverem esse confitetur, quia quantacunque sit hominum dignitas, vilescit in comparatione ejus.
Isaiah 29:9Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate. + 29.9 Obstupescite et admiramini. HIER. Post subversionem Jerusalem et templi, id est Ariel contra Scribas et Pharisæos prophetia dirigitur.
Jeremiah 5:31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]
Jeremiah 14:17Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. + 14.17 Deducant oculi mei. ID. Dupliciter hic locus intelligitur. Quod vel ipse Deus, etc., usque ad virgo contrita, filia percussa, populus deletus.
Jeremiah 36:16Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch: Nuntiare debemus regi omnes sermones istos. + 36.16 Igitur cum audissent, etc. Etiam auditoribus necessaria est, etc., usque ad verba Dei audire poterant aure corporis, sed non cordis.