Jeremiæ 24:1
Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. + 24.1 Ostendit. HIER. Notandum hanc visionem factam esse tempore Sedeciæ postquam Jechonias ductus est in transmigrationem, non in captivitatem, quia ultro se tradidit. Duo calathi. Duos calathos vel cophinos malarum et bonarum ficorum, etc., usque ad ad bonas ficus et calathum optimum referantur. Positi ante templum. Non foris etc., usque ad et ficus malas malas valde.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 26:2tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus:
2 Kings 24:12Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
Jeremiah 13:19Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat: translata est omnis Juda transmigratione perfecta.
Jeremiah 22:28Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt? + 22.28 Nunquid? ID. Cum hoc de Jechonia dicatur, etc., usque ad qui projiciatur de manu Domini et tradatur Babylonio regi? Vir iste. ID. Jechonias interpretatur Domini præparatio, cui in præsenti loco prima syllaba ie, id est nomen Domini aufertur, et dicitur Chonias, ut subaudiatur perditioni et interitui præparatus.
Jeremiah 29:2postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Juda et Jerusalem, et faber et inclusor, de Jerusalem,
Ezekiel 19:9et miserunt eum in caveam: in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël.