Jeremiæ 25:14
quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 137:8Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum; opera manuum tuarum ne despicias.] + 137.8 Retribuet. AUG. Quod ego non possum, etc., usque ad in quo princeps mundi peccatum non invenit, quare occideret.
Isaiah 14:2Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.]
Isaiah 66:6Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. + 66.6 Vox populi de civitate. Adveniente Romano exercitu, secundum Josephum, divisi sunt Judæi in tres partes de principatu contendentes. Alii sibi alium principem præponentes Pars autem populi et sacerdotum, tenebant templum, arcem vero et regiam domum pars populi et principum, reliquam vero civitatem tertia pars et maxime vulgus. Pugnabant ergo et extra contra hostes, et intra contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus audita est vox populi plangentis de civitate, vox sacerdotum, et qui cum ipsis erant de templo. Vox etiam Domini audita est in Romanis exsultantibus, qui etiam nutu Dei venerunt, reddentis reddentes retributionem inimicis suis, scilicet Judæis, per Romanos.
Jeremiah 32:19Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus. + 32.19 Magnus consilio, etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare præsumat. Ut reddas unicuique. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est.
Jeremiah 50:29Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: juxta omnia quæ fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israël.
Jeremiah 51:6Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. + 51.6 Fugite de medio, etc. Post plagas Babylonis, ad Judæos historice, ad fideles mystice exhortationem convertit, ut fugiant de medio Babylonis, id est mundanæ confusionis. ORIG. Non gradatim scilicet, non pedetentim, sed velociter exite, quicunque confusam habetis animam, etc., usque ad Similiter, quando sunt minora peccata, ministris utitur Deus: quando vero graviora, tunc ad retributionem ipse festinat.