Jeremiæ 25:18
Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista: + 25.18 Jerusalem et civitatibus Juda, etc., Quasi dicat: Putabam quod solis gentibus propinarem, et ideo huic ministerio me lætus obtuleram, sed inter cæteras gentes, imo ante cæteras, propinavi Jerusalem et civitatibus Juda, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus,
Cross References
Joshua 6:18Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur.
2 Kings 22:19et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus:
Nehemiah 9:36Ecce nos ipsi hodie servi sumus: et terra quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus, et quæ bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea.
Isaiah 51:17[Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces. + 51.17 Elevare, elevare. ID. Eos hortatur ad pœnitentiam qui in passione negaverunt; vel in infidelitate perstiterunt, clamantes, Crucifige, crucifige Joan. 19., etc. Calicem iræ. ID. Solent medici amarissimum antidotum, etc., usque ad unde non patet quod de ultima captivitate hoc dicitur.
Jeremiah 13:3Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens:
Jeremiah 19:3Et dices: [Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam, tinniant aures ejus,