Jeremiæ 25:26
cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 13:1Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. + 13.1 Onus Babylonis. HIER. Babylon, metropolis Chaldæorum, etc., usque ad qui dicit: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Jeremiah 25:9ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas. + 25.9 Et assumam, etc., Nabuchodonosor servum meum. Non sicut prophetæ et alii sancti, qui Deo serviunt; sed quia in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati. Et adducam eos, etc. Hæc sunt præmia contemptorum et Deum audire nolentium. Quidquid ergo mali super nos adducitur, nostra peccata merentur; et sicut gentes contra Jerusalem adductæ sunt, sic hodie contra negligentem Ecclesiam serviunt.
Jeremiah 50:1Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu Jeremiæ prophetæ. + 50.1 Verbum. Expleto vaticinio contra Ægyptum, Palæstinos, Moab, filios Ammon, Damascum quoque et Cedar, contra Babylonem et Chaldæos sermo dirigitur; ut quos ante latenter arguit, nunc palam scelera eorum manifestando, vastationem et desolationem subsequi aperte pronuntiet, Isaias quoque et Ezechiel similia contra Babylonios et Chaldæos prophetaverunt.
Jeremiah 51:51Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium: operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.
Daniel 5:1Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat ætatem.
Revelation 18:1Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus. + 18.1 Et post hæc vidi. In hac sexta visione, agit de ultimis pœnis quas patientur impii in inferno pro singulis peccatis; et primum de Babylone ostendit; postea de bestia et pseudoprophetis; tandem de ipso diabolo in quo finis patet, in quo damnato erit finis. Istam damnationem prosecuturus est, et a Christo prædicatam esse dicit, ut major ei fides habeatur.