The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 25 › Jeremiæ 25:31

Jeremiæ 25:31

Pervenit sonitus usque ad extrema terræ, quia judicium Domino cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus. + 25.31 Judicium Domino. Quia sunt gentium diversa merita, qui non credit jam judicatus est, in eo scilicet quod non credit; sed qui non credunt diversis afficientur suppliciis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A noise shall come even to the ends of the earth; for the LORD hath a controversy with the nations, he will plead with all flesh; he will give them that are wicked to the sword, saith the LORD.

In Context

30Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos: [Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ.

32Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ. + 25.32 Ecce egredietur, etc. Erubescant qui, vim Scripturæ sanctæ facientes, in bonam partem accipiunt Domini comminationes.

Read all of Jeremiæ 25

Cross References

Isaiah 34:8Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. + 34.8 Quia dies ultionis Domini annus retributionis. Post generalem mundi ultionem, ad Jerusalem revertitur, cui primum loquebatur et destructionem ejus plano sermone describit, quæ facta est a Romanis.

Jeremiah 23:19Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. + 23.19 Ecce turbo. Quasi dicat per contrarium patet prophetas nescire, quod dicunt: pro pace enim et securitate quam promittunt, venit tempestas Babylonia.

Ezekiel 20:35Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem.

Ezekiel 38:22Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo.

Hosea 12:2Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.

Micah 6:2Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terræ; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israël dijudicabitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 25:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 25:30Jeremiæ 25Jeremiæ 25:32 →