Jeremiæ 25:5
cum diceret: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a sæculo et usque in sæculum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 17:13Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.
Psalms 105:10Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici. + 105.10 Redemit eos de manu. ID. Quo prætio? quasi diceret, nullo; sed in figura baptismi factum est, in quo redimimur de manu diaboli sanguine Christi; unde et mare Rubrum dixit, quod colore sanguis figurabatur. 1
Jeremiah 7:7habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a sæculo et usque in sæculum.
Jeremiah 18:11Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. + 18.11 Ecce ego. HIER. Implet parabolam quam et aspectu docuit et sermone.
Ezekiel 18:30Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
Jonah 3:8Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quæ est in manibus eorum.