Jeremiæ 25:6
et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. + 25.6 Post deos, etc. Quasi dicat: Hæc cum superioribus monebam, ne diis alienis serviretis, nec me ad iracundiam provocaretis et nolentem ad pœnam vestram cogeretis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:23Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
Deuteronomy 8:19Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas.
Deuteronomy 28:14ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos. + 28.14 Non æctinaveris. AUG., quæst., 48. LXX: Non præteribis ab omnibus verbis, etc., usque ad nec propter ista colendi sunt.
1 Kings 11:4Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
2 Kings 17:35et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis:
Jeremiah 7:9furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis: