bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 25 › Jeremiæ 25:8
Jeremiæ 25:8
Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Therefore thus saith the LORD of hosts; Because ye have not heard my words,
In Context
7Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum.
9ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas. + 25.9 Et assumam, etc., Nabuchodonosor servum meum. Non sicut prophetæ et alii sancti, qui Deo serviunt; sed quia in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati. Et adducam eos, etc. Hæc sunt præmia contemptorum et Deum audire nolentium. Quidquid ergo mali super nos adducitur, nostra peccata merentur; et sicut gentes contra Jerusalem adductæ sunt, sic hodie contra negligentem Ecclesiam serviunt.
Read all of Jeremiæ 25
Cross References
2 Chronicles 24:19Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.
Jeremiah 19:15Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, universa mala quæ locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos.
Jeremiah 29:19eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens: et non audistis, dicit Dominus. + 29.19 De nocte. ID. Non cessavi monere, ut vos imitarentur qui in transmigratione securo otio fruimini, donec compleantur promissa Dei.
This Verse In Other Editions
Study Jeremiæ 25:8