Jeremiæ 26:1
In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens: + 26.1 In principio regni, etc. ID. Hæc prophetia superiore prior est, quamvis sub eodem rege. Illa enim facta est in anno quarto, hæc in ejusdem regis principio. Non igitur in prophetia historiæ ordo texendus cum priora posterius, et posteriora prius dicantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 3:15Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum. + 3.15 Filii autem Josiæ. RAB. Quatuor filii Josiæ leguntur hic, etc., usque ad qui et similiter translatus est in Chaldæos.
Jeremiah 1:3Et factum est in diebus Joakim filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.
Jeremiah 27:1In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens: + 27.1 In principio regni, etc. HIERON. Multi putant hoc sequentis esse principium; sed superiori est jungendum, ut quidquid dictum refertur vel factum, in principio regni Joachim credamus fuisse.
Jeremiah 36:1Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens: