Jeremiæ 26:10
Et audierunt principes Juda verba hæc, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portæ domus Domini novæ. + 26.10 Portæ domus. Nova dicitur, quia qui in ea sedebant, et judicio præerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniæ resistebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 15:35Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam. + 15.35 Ipse ædificavit. RAB. Joatham ædificavit portam domus Domini excelsam, quæ in Actibus apostolorum Speciosa dicitur, et ab Hebræis Porta Joatham vocatur.
Jeremiah 20:2Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini.
Jeremiah 26:24Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum. + 26.24 Igitur manus Ahicam. Quamvis Jeremias Domini auxilio liberatus sit, in mercedem tamen deputatur illi, per quem prophetam suum liberavit.
Jeremiah 36:10Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiæ in domo Domini, in gazophylacio Gamariæ filii Saphan scribæ, in vestibulo superiori, in introitu portæ novæ domus Domini, audiente omni populo.
Jeremiah 36:25Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum: et non audivit eos.
Jeremiah 38:4Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hæc: siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed malum.