Jeremiæ 26:12
Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quæ audistis. + 26.12 Et ait. Jeremias illis accusantibus et crimen, etc., usque ad: In veritate enim misit me Dominus ad vos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 19:1Hæc dicit Dominus: Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum, + 19.1 Hæc dicit Dominus: Vade et accipe lagunculam. HIER. Vult divina Scriptura non solum auribus docere populum, sed etiam oculis. Magis enim mente retinetur quod visu percipitur quam quod auditu. Lagunculam figuli pro laguncula figuli, etc., usque ad et pro Hierihoh Chiricho.
Jeremiah 26:15Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc.
Amos 3:8Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
Acts 4:19Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. + 4.19 Petrus vero, etc. RAB. Qui estis judices, vestrum facite officium, non sermonem pravum proferendo, sed juste judicando. Ecce plenum frumentum in spica invenitur: quod ante quasi in herba flectebatur.