Jeremiæ 26:16
Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos. + 26.16 Et dixerunt. Principes civitatis, et populus intellexerunt, etc., usque ad quas mutatione sententiæ possumus liberare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ, et dixerunt ad omnem cœtum populi, loquentes:
Cross References
Jeremiah 26:11Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris. + 26.11 Et locuti sunt. Sedentibus urbis principibus in porta templi, etc., usque ad sed futura bona cogitantes.
Jeremiah 36:25Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum: et non audivit eos.
Matthew 27:23Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
Luke 23:14dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. + 23.14 Obtulistis. Quantum studium dimittendi Jesum Pilatus habeat, attende. Primo illis accusantibus dicit se nihil causæ in eo invenisse, deinde tamen in incœpto persistentibus mittit ad Herodem, ut exploret an ille aliquid sceleris in eo invenire possit, an dimittendum decernat. Denique Herodis agnita voluntate, nec invento in Jesu facinore, plebis sententiam quærit, cui unum in Pascha oportet dimitti. Iterum etiam tertio volens dimittere, interrogat. Sed quanto curiosius dimittere quærit, tanto criminosiores ad mortem ejus invenit.
Luke 23:47Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. + 23.47 Videns autem centurio. Videns quod ita haberet potestatem mittendi spiritum, quod non habet nisi conditor animarum, ipse qui crucifixerat in ipso passionis scandalo, confitetur Dei Filium, quem Judæi post tot miracula credere renuerunt. Unde per centurionem fides Ecclesiæ designatur, quæ, velo mysteriorum cœlestium per mortem Domini reserato, mox justum et Dei Filium tacente Synagoga confirmat.