The Bible Software
bible.softwareJeremiæJeremiæ 26 › Jeremiæ 26:2

Jeremiæ 26:2

Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, + 26.2 In atrio domus. Ut etiam exteris civitatibus loquaris. Pulchre autem in atrio stat, et in vestibulo templi, ut qui ad orandum conveniunt sermones ejus audire cogantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thus saith the LORD; Stand in the court of the LORD’S house, and speak unto all the cities of Judah, which come to worship in the LORD’S house, all the words that I command thee to speak unto them; diminish not a word:

In Context

1In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens: + 26.1 In principio regni, etc. ID. Hæc prophetia superiore prior est, quamvis sub eodem rege. Illa enim facta est in anno quarto, hæc in ejusdem regis principio. Non igitur in prophetia historiæ ordo texendus cum priora posterius, et posteriora prius dicantur.

3si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et pœniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum. + 26.3 Si forte audiant, etc. ID. Quasi dicat: Forsitan audient, etc., usque ad Forsitan verebuntur Filium meum.

Read all of Jeremiæ 26

Cross References

Deuteronomy 12:32Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino: nec addas quidquam, nec minuas.

2 Chronicles 24:20Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos?

Jeremiah 1:7Et dixit Dominus ad me: [Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.

Jeremiah 7:2Sta in porta domus Domini, et prædica ibi verbum istud, et dic: [Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum.

Jeremiah 23:28Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. + 23.28 Quid paleis? Pulchre doctrina hæreticorum paleis comparatur, quæ medullam non habent, nec refectionem præbent.

Jeremiah 28:5Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 26:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 26:1Jeremiæ 26Jeremiæ 26:3 →