Jeremiæ 26:23
et eduxerunt Uriam de Ægypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 2:30Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator + 2.30 Filios vestros. Ut plagis filiorum disceretis, quod austeriori curandi essetis medicamine, et ne forsitan diceretis, peccantes corripere noluisti.
Jeremiah 22:19Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.]
Jeremiah 36:30Propterea hæc dicit Dominus contra Joakim regem Juda: Non erit ex eo qui sedeat super solium David: et cadaver ejus projicietur ad æstum per diem, et ad gelu per noctem. + 36.30 Propterea, etc. Digna ultio, etc., usque ad æstu solis et gelu noctis ureretur.
Matthew 14:10Misitque et decollavit Joannem in carcere. + 14.10 Et decollavit. Minutus est Joannes capite, exaltatus est in cruce Christus: quia illius fama decrevit, istius crevit; unde: Illum oportet crescere, me autem minui Joan. 3.. In truncato capite Joannis, ostenduntur Judæi Christum (qui est caput omnium prophetarum) perdidisse. Moraliter. Mors Joannis finem significat legis, qua finita merito migratur ad Christum, qui est finis legis ad justitiam omni credenti.
Acts 12:1Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.
Revelation 11:7Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.