Jeremiæ 26:9
Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 29:21qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo. + 29.21 Et declinaverunt frustra a justo. Dæmones conati sunt, etc., usque ad Scribæ et Pharisæi declinaverunt frustra a justo, dicentes: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..
Jeremiah 9:11Et dabo Jerusalem in acervos arenæ, et cubilia draconum: et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator. + 9.11 Et dabo Jesusalem. ID. Cum ecclesiastici doctores deficiunt, etc., usque ad et qui dicit, Inhabitabo et inambulabo in eis Lev. 26..
Amos 5:10Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
Amos 7:13Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est.
Matthew 21:23Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?
Mark 15:11Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. + 15.11 Ut magis Barabbam. BEDA. Adhæret Judæis usque hodie petitio sua, quam toto labore impetraverunt. Data enim optione sibi, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem elegerunt. Merito ergo salutem et vitam perdiderunt et latrociniis ac seditionibus in tantum se subdiderunt, ut regnum et patriam perderent, et libertatem corporis et animæ nunquam reciperent.