Jeremiæ 27:11
Porro gens quæ subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis.
Cross References
Jeremiah 27:2Hæc dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo, + 27.2 Hæc dicit Dominus. Præterita visio in principio regni Joachim: hæc autem sub Sedecia, qui extremo regnavit in Jerusalem, sub quo urbs capta est et eversa.
Jeremiah 27:12Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc, dicens: Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei et populo ejus, et vivetis. + 27.12 Et ad Sedeciam. Post universas gentes, transit ad Sedeciam et eadem comminatur, neque enim Judæi privilegium merentur, qui aut similia, aut graviora, aut majora gentibus peccaverunt; et qui audire dedignantur, peste et fame consumuntur. Nolite audire. In hoc loco allegoricus interpres, etc., usque ad et sedem pristinam non recepturos.
Jeremiah 40:9Et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.