Jeremiæ 27:14
Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis: + 27.14 Non servietis. Melius est sponte servire, et amicum Deum habere, et gentilem terram colere, quam necessitate captivum servire. Verba prophetæ. Notandum in Scripturis sanctis pseudoprophetas vocari prophetas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 28:10Quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi. + 28.10 Quia manda, remanda, manda, remanda; exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. ID. Quasi dicat. Vos non potestis doceri, quia irridentes prophetas per quos prædicit Dominus vobis mala superventura, ut pœnitentiam agatis et liberemini; opponitis, manda, remanda; quasi dicat: O Propheta, præcipe quod vis, minare quæ vis; hæc tamen non eveniunt quæ minaris.
Jeremiah 23:21Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
Jeremiah 27:9Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis:
Jeremiah 29:8Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis: + 29.8 Non vos seducant. ID. Falsos prophetas, etc., usque ad qui idem erat regni Sedeciæ.
Lamentations 2:14Nun Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.
Ezekiel 13:22Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret: