Jeremiæ 27:16
Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens: Hæc dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito: mendacium enim prophetant vobis. + 27.16 Et ad sacerdotes. Post gentes et reges, sacerdotibus loquitur, et populo, qui jam interitum prophetis annuntiaverat, dicens: Et ejiciam vos, etc. Loquitur autem eadem quæ supra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 36:7Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo.
Jeremiah 27:10quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis.
Jeremiah 28:3Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem. + 28.3 Omnia vasa, etc. Jeremias dixerat etiam reliqua vasa apportanda, hic affirmat asportata esse reportanda.