Jeremiæ 27:18
Et si prophetæ sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem. + 27.18 Occurrant Domino. ID. Occurrant, et quæ prædicunt opere completa demonstrent, et tunc veritate vaticinium probabitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 18:24si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? + 18.24 Si fuerint quinquaginta justi, etc. ISID. Quinquagenarius numerus, a quo usque ad decem descendit, pœnitentiam significat. Unde et quinquagesimus psalmus pœnitentialis est. Si ergo converterentur, salvarentur. Sed cum Deus aspicit delinquentes nolle ad pœnitentiam converti, illico ardorem immoderatæ luxuriæ igne gehennæ compescit. Usque ad decem justos non perire Sodomam dixit, quia si in quolibet per decem præceptorum custodiam Christi nomen inveniatur, non per ibit. Denarii enim numeri figura et crucem Christi significat.
1 Samuel 7:8Dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum.
1 Samuel 12:23Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.
1 Kings 18:26Qui cum tulissent bovem quem dederat eis, fecerunt: et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes: Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet: transiliebantque altare quod fecerant.
Job 42:8Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
Jeremiah 15:1Et dixit Dominus ad me: [Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. + 15.1 Et dixit Dominus. GREG., Moral., lib. 9, c. 12. Omissis tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, etc., usque ad alter ex principatu ejicitur, et ait: Absit a me hoc peccatum, quia cessem orare pro vobis I Reg. 12..