The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 27 › Jeremiæ 27:4

Jeremiæ 27:4

Et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Hæc dicetis ad dominos vestros:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And command them to say unto their masters, Thus saith the LORD of hosts, the God of Israel; Thus shall ye say unto your masters;

In Context

3et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda.

5Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. + 27.5 Terram et homines. Ordo contrarius, in Genesi prius fiunt animantia, homo postea; hic autem prius hominem nominat, postea quæ sunt ei subjecta. In fortitudine. Christus Dei virtus et Dei sapientia. Et dedi, etc. Significat quod humano generi omnia per gratiam sunt tributa.

Read all of Jeremiæ 27

Cross References

Exodus 5:1Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. + 5.1 Dimitte populum meum. ORIG., hom. 3 in Exod. Non vult Moses ut populus in Ægypto positus serviat Deo, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis sæculi actibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Deo. Non enim potestis servire Deo et mammonæ Matth. 6.. Exeundum est ergo de Ægypto: reunquenqus est mundus, non loco, sed animo, si volumus servire Domino. Inde Joannes ait: Filioli, nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt I Joan. 2..

Jeremiah 10:16Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.

Jeremiah 28:14Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei: insuper et bestias terræ dedi ei. + 28.14 Et facies. Cum abiisset Jeremias et silentio devorasset injurias, factus est sermo Domini ad eum non ut suis verbis ad Ananiam mendacio gloriantem loqueretur et diceret: Hæc dixit Dominus; quod tamen ille Ananias dixerat, sed mendacium semper veritatem imitatur. Catenas. Ostendit quod minorem pœnam retinens, etc., usque ad in brutorum animalium corpora sunt relegatæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 27:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 27:3Jeremiæ 27Jeremiæ 27:5 →