Jeremiæ 27:5
Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. + 27.5 Terram et homines. Ordo contrarius, in Genesi prius fiunt animantia, homo postea; hic autem prius hominem nominat, postea quæ sunt ei subjecta. In fortitudine. Christus Dei virtus et Dei sapientia. Et dedi, etc. Significat quod humano generi omnia per gratiam sunt tributa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:29Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: + 1.29 Dixitque Deus: Ecce dedi, etc. BED., ibid. Patet quod ante peccatum hominis terra nihil noxium protulit, non herbam venenatam, non arborem sterilem. Omnis enim herba et ligna data sunt hominibus, et volatilibus, et animantibus terræ in escam. Unde patet quod tunc animalia animalium esu non vivebant, sed concorditer herbis et fructibus vescebantur.
Genesis 9:6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
Exodus 20:11Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
Deuteronomy 2:9Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prælium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem. + 2.9 Filiis Loth tradidi. Ar metropolis est Moabitarum, super ripam torrentis Arnon: olim possessa a gente veterrima Emim, postea retenta a filiis Loth, id est Moabitis, subversis accolis. Hæc ostenditur hodie in vertice montis, torrens vero per abrupta descendens, in mare Mortuum fluit. Ar interpretatur suscitavit; Emim, id est terribiles: hi sunt dæmones, qui lites suscitant, et contentiones, et tela nequitiæ parant contra fideles. Enacim quoque de stirpe Enac procreati, et gigantibus proceritate æquati, secundum nomen suum significant dæmones, nam monile collo sublimi interpretantur. Superbiæ enim fastu elati omnem militiæ suæ paraturam ascribunt propriæ virtuti, et ideo illis facile cedunt, qui in virtute Dei confidunt, et cum Psalmista dicunt: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem Psal. 117..
Deuteronomy 2:21populus magnus, et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis,
Deuteronomy 4:25Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis: