Jeremiæ 28:11
Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens: Hæc dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 13:18Qui ait illi: Et ego propheta sum similis tui: et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum,
1 Kings 22:11Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam.
2 Chronicles 18:22Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
Jeremiah 14:14Et dicit Dominus ad me: [Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis.
Jeremiah 27:2Hæc dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo, + 27.2 Hæc dicit Dominus. Præterita visio in principio regni Joachim: hæc autem sub Sedecia, qui extremo regnavit in Jerusalem, sub quo urbs capta est et eversa.
Jeremiah 29:9quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus.