Jeremiæ 28:9
propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 18:21Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus?
Isaiah 44:26suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens; qui dico Jerusalem: Habitaberis, et civitatibus Juda: Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo; + 44.26 Qui dico. De restauratione quæ facta est a Zorobabel et aliis ducibus, Cyro permittente, loquitur: Cum tamen adhuc implenda esset captivitas.
Jeremiah 6:14Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax ! et non erat pax. + 6.14 Et curabant contritionem. ID. Quasi dicat: Cum tanta facerent mala, etc., usque ad magis illos supplicio et Dei iracundiæ præparantes.
Jeremiah 14:13Et dixi: [A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto.] + 14.13 Prophetæ dicunt eis, etc. Audiant hæc magistri qui peccantibus et in vitiis permanentibus prospera pollicentur. Multi tales hodie sunt, qui non curant undecunque sit oblatio, consulentes suæ avaritiæ; ut quidam fecisse dicitur, qui persuadebat ut secreta confiterentur peccata coram Deo ante altare, et ipse ex adverso sedebat: et audiebat, et hanc securitatem dabat. Tantummodo largas eleemosynas facite et sufficit.
Ezekiel 33:33Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.