The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 29 › Jeremiæ 29:11

Jeremiæ 29:11

Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I know the thoughts that I think toward you, saith the LORD, thoughts of peace, and not of evil, to give you an expected end.

In Context

10Quia hæc dicit Dominus: Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. + 29.10 Cum cœperint. Nolite credere pseudoprophetis, qui vicinum reditum pollicentur vobis: prius enim vobis explebuntur septuaginta anni quam redeatis. Septuaginta anni. Tandiu in sæculi confusione versamur, etc., usque ad et tunc est finis laboris nostri atque patientiæ.

12Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos.

Read all of Jeremiæ 29

Cross References

Psalms 33:11Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. + 33.11 Divites eguerunt et esurierunt. CASS. Quia fidem non habent. Esurierunt, quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, divites eguerunt, id est, carebunt summo bono, licet esuriant, id est, desiderent. Sed toto studio quærentes sine imminutione habebunt bonum, quod est omne bonum. 1

Psalms 85:9Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. + 85.9 Quascunque fecisti venient et adorabunt coram, etc. AUG. Si est gens quam non fecit Deus, illa non adorabit. Annuntiat Ecclesiam ubique diffusam, quod modo impletum est: Et nota, quia, ut ait Scriptura: In lata gente gloria regis, in diminutione populi principis contritio. Sequitur: Et glorificabunt nomen. 1

Isaiah 40:1[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. + 40.1 Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor. HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem. Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas.

Isaiah 55:8Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus. + 55.8 Non enim. Ne putetis difficile esse quod spondeo: considerate quod inter mea et vestra consilia multa sit differentia: et quanta naturæ, tanta voluntatis diversitas.

Jeremiah 24:5[Hæc dicit Dominus Deus Israël: Sicut ficus hæ bonæ, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum.

Jeremiah 31:1[In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum. + 31.1 In tempore. HIER. Opere completo, cognoscitur artifex; adepta sanitate, medici industria. Sic eversa Jerusalem, et abjecto priori populo, intelligitur quod repulsio Judæorum salus sit gentium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 29:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 29:10Jeremiæ 29Jeremiæ 29:12 →