Jeremiæ 29:14
Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci. + 29.14 Et reverti. Ut certius sciatis quod hunc reditum tanquam propinquum sperare non debeatis, sed domos ædificare, pomeria plantare, filios generare, et tempus exspectare promissum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro.
15Quia dixistis: Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone:
Cross References
Deuteronomy 4:7Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. + 4.7 Nec est alia, etc. Non est alia natio tam grandis, dignitate, scilicet donorum, non multitudine populorum. Nec enim gens Judæorum numero vincebat alias gentes aut potentia, sed patrum prærogativa et dignatione divina.
Deuteronomy 30:5et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam: et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui.
2 Chronicles 15:12Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1
Psalms 126:4Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii excussorum. + 126.4 Benedicetur. CASS. Ubi benedictio est, omnia bona confluunt ad gaudium suavitatis. Benedicetur. ID. Secunda pars, ubi ex pietate postulat benedici timentes, optat hic bona timenti, quæ, scilicet non sunt malis communia. 1
Isaiah 45:19Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. + 45.19 Non in abscondito, etc. ID. Olim in monte Sinai uni tantum populo dixit: Non erunt tibi dii alieni Exod. 20.. Evangelium autem per apostolos omnibus gentibus prædicavit, unde: In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.. Non dixi. HIER. Primum quidem ad Judæos veni: et ut umbram legis relinquentes, veritatem sequerentur admonui. Annuntians recta. Ut creatura Creatorem adoret, ut relictis figuris sequatur veritatem Evangelii.