Jeremiæ 29:20
Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 29:1Et hæc sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem, + 29.1 Et hæc. HIER. Intendit persuadere ne acquiescant pseudoprophetis, qui eis post breve tempus reditum in Jerusalem promittebant. Sed sciant se in Babylone multo tempore moraturos. Verba libri. ID. Hic libellus Jeremiæ, etc., usque ad quæ a Domino sibi imperata fuerant populo suaderet. Ad reliquias seniorum. Primo ad senes, deinde ad sacerdotes, tertio ad prophetas, quarto ad omnem populum Dei sermo dirigitur, secundum ordinem ætatis epistola prophetæ mittatur.
Ezekiel 3:11et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant.
Micah 4:10Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.