Jeremiæ 29:22
et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone, dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ruth 4:11Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificaverunt domum Israël: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem: + 4.11 Et majores. ISID. Decem majorum natu benedictio ostendit in nomine Jesu omnes gentes esse benedicendas. Iota enim apud Græcos decem significat, quæ in nomine Jesu prima littera est. Faciat Dominus hanc. Imprecatur prospera Ecclesiæ gentium, ut gratiam fecunditatis, quam habuerunt Isrælitarum primi parentes, percipiat. Rachel. Spe internæ contemplationis habens internam intelligentiam veritatis. Unde, Rachel bona facie, et pulchra specie, quam amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit Laban, qui interpretatur dealbatio, quam comparat gratiæ Dei qui dicit: Quod si fuerunt peccata vestra sicut Phœnicium, tanquam nix dealbabuntur Isa. 1.. Liam. Actio hujus vitæ in qua vivimus laboriosa est ex fide, et incerta, quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, quæ infirmis oculis fuisse memoratur.
Daniel 3:6Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.
1 Corinthians 16:22Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.