The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 29 › Jeremiæ 29:27

Jeremiæ 29:27

et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis? + 29.27 Quare non increpasti. ID. Mendacio prævenit veritatem quod ipse merebatur aliis imponit, quia prudentiores sunt filii tenebrarum filiis lucis, et quod timent sibi inferunt aliis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now therefore why hast thou not reproved Jeremiah of Anathoth, which maketh himself a prophet to you?

In Context

26Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem:

28Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum.

Read all of Jeremiæ 29

Cross References

2 Chronicles 25:16Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo. + 25.16 Scio, inquit, quod cogitaverit Dominus, etc. Qui neminem vult perire, sed eum qui in peccato perseverat, justo judicio damnat. Ideo ergo Amasias periit, quia admonitus per prophetam ut ageret pœnitentiam, non obedivit, sed usque ad finem permansit.

Jeremiah 29:26Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem:

Amos 7:12Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere: fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi.

John 11:47Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?

Acts 5:28dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. + 5.28 Præcipiendo etc. In Græco: Nonne præcipiendo præcepimus vobis? Nam sic loqui, magis convenit interroganti. Replestis Jerusalem. Principem civitatum, in qua etiam nos conversamur. In hoc ignoranter laudant apostolos, qui nec territi minis cessant prædicare. Super nos sanguinem. RAB. Patet per antiphrasim dictum esse: Sanguis ejus super nos. Temeraria interrogatio pontificis refutatur responsione prudenti. ID. Interrogant, solet enim in verbis esse dubietas, cum in corde firma teneatur sententia.

2 Timothy 3:8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; + 3.8 Quemadmodum autem Jannes, etc. Quasi dicat: Tales seducunt: veritati autem semper resistunt. Et hoc est quod ait: Quemadmodum autem Jannes, etc. Jannes et Mambres, duo fratres, fuerunt magi Pharaonis. Horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis, de quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes: Digitus Dei est hic. Et sicut illi restiterunt Moysi, ita hi scilicet hæretici mihi resistunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 29:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 29:26Jeremiæ 29Jeremiæ 29:28 →