Jeremiæ 29:8
Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis: + 29.8 Non vos seducant. ID. Falsos prophetas, etc., usque ad qui idem erat regni Sedeciæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus.
Cross References
Jeremiah 14:14Et dicit Dominus ad me: [Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis.
Jeremiah 23:21Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
Jeremiah 23:27Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal? + 23.27 Somnia eorum quæ. Sunt hodie somniatores in Ecclesia, qui errores suos Domini prophetias faciunt, crebro dicentes, somniavi: contra quos dicitur, usquequo istud, etc.
Jeremiah 27:14Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis: + 27.14 Non servietis. Melius est sponte servire, et amicum Deum habere, et gentilem terram colere, quam necessitate captivum servire. Verba prophetæ. Notandum in Scripturis sanctis pseudoprophetas vocari prophetas.
Jeremiah 28:15Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. + 28.15 Et dixit. ID. Notandum quod Jeremias passus injuriam, nondum facto ad se sermone Domini, silet, postea vero missus a Domino, audacter arguit, mentienti denuntians propinquam mortem.
Jeremiah 29:21Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Coliæ, et ad Sedeciam filium Maasiæ, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris: + 29.21 Ad Achab. Aiunt Hebræi hos esse presbyteros, etc., usque ad ut acta pœnitentia post verum sabbatum pristinum locum possiderent.