Jeremiæ 3:12
Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: [Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. + 3.12 Et non avertam faciem. Unde: Averte faciem tuam Psal. 50., etc., usque ad de quibus vere dicitur: Qui devorant populum meum sicut escam panis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 30:2et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie præcipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua:
2 Kings 17:6Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
2 Kings 18:1Anno tertio Osee filii Ela regis Israël, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda. + 18.1 Anno tertio. Ezechias. RAB. Apprehendens Dominum vel fortitudo Domini. Nam Redemptor noster Dominus fortis, Dominus potens in prælio, non solum idola gentium contrivit, et cultum idololatriæ dissipavit quatenus unius Dei notitiam haberent, ejusque cultui digne manciparentur: quin ipsam litteram legis Mosaicæ, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat ac pro magno habebat, contrivit, ac sensum spiritualem in ea intelligere eos docuit.
2 Chronicles 30:9Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
Psalms 86:5Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? + 86.5 Nunquid Sion. Secundum aliam litteram. Mater Sion dicet, homo. AUG., CASS. Quasi dicat: Unde alieni pervenient ad Jerusalem? Audi unde. Est quidam homo, id est, Christus, qui dicit mater Sion, id est Synagoga mater mea secundum carnem; et per hunc veniunt; quis est homo ille? Ipse est qui in ea natus est et eam fundavit; ipse dicit, mater, civitati illi. CASS. Vel, commendat Sion spirituali, etc., usque ad quorum principum? AUG. Horum, secundum aliam litteram qui facti sunt, scilicet principes, in ea, id est, qui facti sunt principes; antequam essent in ea, non erant principes, sed abjecta mundi: Elegit enim Deus infirma mundi ut confunderet fortia. 1
Psalms 103:8Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. + 103.8 Ascendunt. AUG. Mali, ut montes, etc., usque ad ut liceat Ecclesiæ libere prædicare CASS. Superbos permittit Deus, etc., usque ad ut jam mundum non occupent. 1