Jeremiæ 3:17
In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi. + 3.17 Vocabunt. Qui olim dicebant, Qui sedes super Cherubim, manifestare Psal. 79., etc. Inter duo Cherubim in propitiatorio Domini majestas apparebat, et loquebatur Moysi et sacerdotibus, sed modo aliter tempore fidei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 15:39quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,
Judges 2:19Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam per quam ambulare consueverunt.
Psalms 78:8Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. + 78.8 Iniquitatum nostrarum. BEDA. Id est, quas a patribus contraximus, quibus scilicet jam non debetur correctio, sed damnatio, nisi adsit gratiæ tuæ miseratio. Scriptum est enim: Anima quæ peccaverit ipsa morietur. Et, Visitabo peccata patrum in filios, usque in tertiam et quartam generationem Ezech. 18. Antiquarum. CASS Non dicit de præteritis tantum, cum et hoc tempore quidam Judæi idola sequerentur; sed similium antiquis, quibus innumeris annis peccaverunt. Anticipent. ID. Ante judicium quod timet omnis homo, quia nisi indulgentia præveniat in judicio, non absolvitur reus. Nimis. Ne quis de actibus præsumat. 1
Isaiah 6:1In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. + 6.1 In anno, etc. HIER. Ozias ipse est Azarias, etc., usque ad cadens in faciem, excelsa voce clamat ad Dominum. Rex Ozias. Rex, scilicet leprosus, qui sacerdotium usurpavit. Vidi Dominum. Christum scilicet. Visus est Filius in habitu regnantis; locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiæ. Super solium excelsum, etc. HIER. Qui videt Dominum regnantem in cœlestibus virtutibus, videt eum super solium excelsum et elevatum, quæ sunt Throni et Dominationes, etc. Quidam dicunt seraphim virtutes in cœlo Deo assistentes et laudantes, quæ in ministeria mittuntur maxime ad eos qui purgatione indigent, et propter peccata aliqua ex parte suppliciis. ID. Cherubim, multitudo scientiæ, super quos Dominus in modum aurigæ sedere ostenditur, unde: Qui sedes super cherubim, etc. Seraphim autem præter hunc locum in Scripturis canonicis me legisse non memini. Errant ergo qui in precibus solent scribere: Qui sedes super cherubim et seraphim.
Isaiah 49:18Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa; + 49.18 Omnes isti congregati. Judæi ex omni natione, etc., usque ad quotidie congregantur ad fidem Ecclesiæ. Ornamento. Variis Spiritus sancti gratiis, quibus ornatur sponsæ ambitio, de qua dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate Psal. 44..