The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 3 › Jeremiæ 3:20

Jeremiæ 3:20

Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus. + 3.20 Mulier amatorem. ID Semel mista, videns eum, etc., usque ad contempsit Dominum Salvatorem, in perniciem suam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Surely as a wife treacherously departeth from her husband, so have ye dealt treacherously with me, O house of Israel, saith the LORD.

In Context

19Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. + 3.19 In filios. HIER.i In numero filiorum qui de gentibus crediderunt. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1..

21Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël: quoniam iniquam fecerunt viam suam; obliti sunt Domini Dei sui. + 3.21 Vox in viis audita est. Libenter suscipit Dominus pœnitentem, occurrit filio inopia et squalore confecto, pristinis vestibus induit, gratiam reddit revertenti, si tamen cum ploratu et ululatu redeat ad patrem.

Read all of Jeremiæ 3

Cross References

Jeremiah 3:1[Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. + 3.1 Vulgo dicitur: si dimiserit. Ecce de fornicata et relicta muliere, etc., usque ad quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur. Si dimiserit vir. HIER. Hoc dicere possumus adversus eos, qui fidem Domini relinquentes et hæreticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut insinuent aliis. Tu autem fornicata es. Sive: Habuisti pastores multos in offensionem tui, ut Deum scilicet offenderes; et qui magistri esse debuerant, ut alios ab omni errore prohiberent, auctores impietatis exstiterunt. Tamen revertere. Si revertebaris ad me, dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis, quæ post adulterium audet reverti ad virum.

Jeremiah 5:11Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.

Ezekiel 16:25Ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ, et abominabilem fecisti decorem tuum: et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas:

Hosea 3:1Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.

Hosea 6:7Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi prævaricati sunt in me.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 3:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 3:19Jeremiæ 3Jeremiæ 3:21 →