The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 3 › Jeremiæ 3:23

Jeremiæ 3:23

Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Truly in vain is salvation hoped for from the hills, and from the multitude of mountains: truly in the LORD our God is the salvation of Israel.

In Context

22Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster. + 3.22 Aversiones vestras. Alii conversiones: quamvis propria voluntate ad eum convertamur, nisi tamen ille nos traxerit, et cupiditatem nostram suo præsidio corroboraverit, non possumus esse salvi. Intelligimus, et de populo Judæorum ad eum revertente, et de hæreticis qui Dominum dereliquerunt.

24Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra: greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum.

Read all of Jeremiæ 3

Cross References

Isaiah 10:20[Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate. + 10.20 Et erit in die illa. HIER. Cum Phacee et Rasin vellent venire, etc., usque ad sed in Deo spem ponant.

Isaiah 43:11Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.

Isaiah 45:15Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator.

Isaiah 45:20Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant deum non salvantem. + 45.20 Nescierunt. Noluerunt scire quidam remanentes in errore, simulacrorum scilicet onere gravati, et sperantes in quibus non est salus.

Isaiah 63:1[Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. + 63.1 Quis est iste. Quidam angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis, resurrectionis, videntes ad cœlos ascendere Dominum cum multitudine angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non auxilio angelorum, admirantur incarnationis, et passionis, et resurrectionis, et ascensionis mysterium: et quomodo sibi et aliis aperiat regnum cœlorum; unde et angelis Dominum comitantibus dicunt: Quis est iste? Et David similiter: Quis est iste rex gloriæ? Psal. 23.. Videtur tamen Augustus dicere super Genesim quod omnes angeli ab ipsa creatione sua, statim cognoverunt in contemplatione sui creatoris, quidquid ipse erat facturus. Hieronymus autem aperte declarat quia quidam angeli, donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt. De Edom. Edom ex HIER. ab edulio rufæ lentis, etc., usque ad vel de inferno spoliato victor cum fidelibus suis. Formosus in stola. Formosum calidum. Unde formosus quasi calidus, quia ex colore rubeus et roseus efficitur vultus, et inde speciosus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 3:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 3:22Jeremiæ 3Jeremiæ 3:24 →