Jeremiæ 30:17
Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:26dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.
Job 5:18quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. + 5.18 Quia ipse vulnerat. IDEM. Duobus modis vulnerat Deus quos ad salutem reducit. Aliquando percutit in corpore ut mentem sanet; aliquando sine exterioribus flagellis mentis duritiam suo desiderio percutit, et sic eam sanat, quæ secura in mundo mortua quiescebat. Sed, dum mens ad Deum anhelat et omnia sæcularia despicit, omnia mox ei vertuntur in tentationem, et eam affligunt; sed, dum transitorio labore atteritur, a perpetuo liberatur, et ideo subdit:
Psalms 23:3Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? + 23.3 Quis ascendet? Determinat quibus virtutibus præditi sunt in Ecclesia. 1
Psalms 79:9Vineam de Ægypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam. + 79.9 Vineam. CASS. De vinea quomodo incepta, et perfecta. AUG. et CASS. Vineam de Ægypto, quasi, nos salvi erimus, sed Judæos, quibus tot fecisti, destrues: quod non pro levi culpa, sed quia adventum Christi non noverunt. Vel, salvi erimus quia ita præsignasti. Vineam de Ægypto. Sed quare, destrues? hoc de infidelibus. De Ægypto. Ut illos de Ægypto, ita Ecclesiam de tenebris ejecit vitiorum: gentes plantat in virtutibus, et ducit per hoc desertum sæculi. Radices, martyres et alios firmos facit, et implet orbem. CASS. Vineam de Ægypto, per mysticas figurationes, etc., usque ad quæ ita per orbem dilatata est. Dux, dum eam ducit spirituali itinere. Radices, prophetas, Apostolos, martyres et alios, de quibus palmites tendens mundum occupat et operit. Dux itineris. AUG. Vel alia littera, etc., usque ad et non est altera, sed eadem vinea: inde Apostoli, inde et alii justi, etsi aliqui rami fracti. 1
Isaiah 30:26et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit. + 30.26 Et erit lux. Cum præmium laboris percipient, quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Non mirum si luna solis fulgorem recipiat: Quia justi fulgebunt sicut sol Matth. 13..