Jeremiæ 30:19
et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur. + 30.19 Ludentium, et multiplicabo eos, etc. Non secundum illud, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere Exod. 32.; sed sicut David ludebat ante arcam Domini I Par. 13.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 6:22Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël. + 6.22 Et fecerunt solemnitatem. ID., ibid. Potest hoc in loco celebratio paschæ ad tempus nostræ resurrectionis typice referri, etc., usque ad cujus nobis septilormem Propheta gratiam commendat. Septem diebus. Quia per omne sæculi tempus in sinceritate et veritate, imo in omnibus bonorum victimis et holocaustis vita ducenda est: quia Christus paschali tempore transitorie mortem gustavit, sed æterna resurrectionis virtute devicit. In lætitia. Hæc est enim maxima nunc et in futuro justorum lætitia, perfectum esse opus justitiæ vel Ecclesiæ, conversis etiam gentilibus, qui olim resistebant et ad adjuvandum ejus statum, confirmandam Christianæ religionis pacem per mundum.
Nehemiah 8:17Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis: non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis.
Psalms 53:6Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ. + 53.6 Ecce enim. CASS. Diapsalmus. Quid sibi et Ziphæis faciat Deus unde solvit laudes. Adjuvat. AUG. Quod ipsi nesciunt inter quos lateo; sed hoc quod me adjuvat viderent, si Deum ante oculos ponerent. 1
Isaiah 12:1[Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. + 12.1 Confitebor tibi. HIER. Sicut transito mari Rubro, dixerunt: Cantemus Domino, etc. Sic regno mundi destructo, dicit Ecclesia: Confitebor tibi.
Isaiah 27:6Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israël, et implebunt faciem orbis semine. + 27.6 Isræl, id est populus Judæorum conversus, videns doctrina filiorum suorum orbem floruisse.
Isaiah 51:3Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. + 51.3 Gaudium et lætitia. Nota in Sion quæ comparatur paradiso Dei, tantum debet esse gaudium et lætitia et confessio et vox laudis, ut quod in cœlo facturi sunt cum angelis, in terra jugiter meditentur.