Jeremiæ 30:7
Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur. + 30.7 Væ quia magna. ID. Prius tristia nuntiantur, etc., usque ad nec manibus arma, sed lumbos quasi parturientes tenebunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 32:7Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, + 32.7 Timuit Jacob, etc. AUG., Quæst. in Gen. Quæri potest quomodo fidem habuit promissis Dei, quod hoc dixit. Sed fieri potuit ut everteret castra ejus Esau, et tunc post illam afflictionem adesset, et quem promisit, impleret. Et admonemur hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quæ facienda sunt in salutis præsidium. Verba quoque Jacob consideranda sunt, dicentis: Deus patris mei Abraham, etc., quia in his verbis et humana infirmitas et fides pietatis apparet.
Isaiah 2:12Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur; + 2.12 Domini exercituum. Ubicunque de victoria, vel vindicta Domini loquitur; Dominum exercituum eum commemorat, ne dubitemus de ejus victoria, cujus tanta est potentia.
Jeremiah 30:10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: + 30.10 Serve meus. ID. Familiariter vocat, sicut Abraham, Isaac, Jacob vocantur servi Dei. Moyses quoque et alii prophetæ, et Paulus in principio Epistolarum hoc titulo gloriantur.
Jeremiah 50:33Hæc dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israël, et filii Juda simul: omnes qui ceperunt eos, tenent: nolunt dimittere eos.
Lamentations 2:13Mem Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui?