Jeremiæ 30:8
Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 10:27Et erit in die illa: auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei.]
Isaiah 14:3[Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,
Jeremiah 2:20A sæculo confregisti jugum meum: rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix. + 2.20 A sæculo confregisti. ID. Potest hoc ad eum dici, etc., usque ad et faciunt divaricare pedes suos omni transeunti.
Jeremiah 27:2Hæc dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo, + 27.2 Hæc dicit Dominus. Præterita visio in principio regni Joachim: hæc autem sub Sedecia, qui extremo regnavit in Jerusalem, sub quo urbs capta est et eversa.
Jeremiah 28:4Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus: conteram enim jugum regis Babylonis.
Jeremiah 28:13Vade, et dices Hananiæ: Hæc dicit Dominus: Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas. + 28.13 Ananias. Putative propheta dicitur. Multa enim in Scripturis sanctis dicuntur juxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, non juxta veritatem rei.