Jeremiæ 31:1
[In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum. + 31.1 In tempore. HIER. Opere completo, cognoscitur artifex; adepta sanitate, medici industria. Sic eversa Jerusalem, et abjecto priori populo, intelligitur quod repulsio Judæorum salus sit gentium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 17:7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
2 Samuel 7:24Firmasti enim tibi populum tuum Israël in populum sempiternum: et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum.
Psalms 144:15Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. + 144.15 Oculi omnium in te sperant, Domine. ID. De justitia latius agit, ut qui misericordem audit, justum timeat: et justitiæ est ut sperantes satiet corporaliter vel spiritualiter. Non semper enim danda est esca, sed in tempore opportuno: multis enim petentibus salubriter differtur. Et tu das escam illorum in tempore opportuno. ID. Dat ergo medicus ægro quod convenit, etc., usque ad benedicens Deum in omni tempore. 1
Isaiah 41:10Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
Jeremiah 23:6In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.
Jeremiah 30:10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: + 30.10 Serve meus. ID. Familiariter vocat, sicut Abraham, Isaac, Jacob vocantur servi Dei. Moyses quoque et alii prophetæ, et Paulus in principio Epistolarum hoc titulo gloriantur.