Jeremiæ 31:11
Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris. + 31.11 De manu potentioris, etc. ID. Adversariæ potestatis, quæ natura fortior: nos autem fide fortiores, si tamen liberamur ab eo qui alligat fortem, et domum ejus diripit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the LORD hath redeemed Jacob, and ransomed him from the hand of him that was stronger than he.
In Context
Cross References
Psalms 142:6Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. + 142.6 Memor fui. AUG. Hoc dicunt membra, etc., usque ad sed non esse cœpisti. Meditatus sum. Quia utique omnia bona sunt, in quo percipit, quia quidquid in se boni est, a Deo est. In factis manuum. Ac si dicat: Quæsivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem: creatura tua facta est mihi spectaculum. Memor fui dierum. CAS. Recolens iste quod fecit cœlum et terram, et quod benefecit antiquis, obliviscitur miseriarum mundi. Et ex his quæ Deus fecit se consolatur. 1
Isaiah 48:20Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob.
Isaiah 49:25Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. + 49.25 Quia hæc dicit Dominus. ID. Respondet quæstioni, quia hæc scilicet in adventu suo compleantur.
Jeremiah 50:33Hæc dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israël, et filii Juda simul: omnes qui ceperunt eos, tenent: nolunt dimittere eos.
Hosea 13:14De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.
Matthew 20:28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.