The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 31 › Jeremiæ 31:15

Jeremiæ 31:15

Hæc dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis: luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt. + 31.15 Vox in. ID. Quidam Judæorum hunc locum sic exponunt, etc., usque ad Hebræos, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. Rachel plorans. Rachel mater Joseph, etc., usque ad flere dicitur pueros juxta se interfectos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thus saith the LORD; A voice was heard in Ramah, lamentation, and bitter weeping; Rahel weeping for her children refused to be comforted for her children, because they were not.

In Context

14Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. + 31.14 Animam sacerdotum. Qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem, qui credunt in eum qui est sacerdos in æternum. Pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus, etc. Unde Dominus in valle Gethsemani, id est pinguedinis, comprehensus est.

16Hæc dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici: + 31.16 Et revertentur. ID. Melius hoc de parvulis intelligimus, etc., usque ad et infantes resurgent in virum perfectum.

Read all of Jeremiæ 31

Cross References

Genesis 5:24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. + 5.24 Ambulavitque cum Deo, etc. ISID., in Gen. Enoch septimus ab Adam placens Deo, etc., usque ad nam ter quaterni ipsum faciunt. ALCUIN. Enoch tanto tempore servatur a morte, in quo ostenditur quia homo semper viveret si non peccasset.

Genesis 37:35Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, + 37.35 Descendam ad filium meum. etc. Quæritur quomodo hoc intelligatur, utrum mali tantum, an etiam boni in infernum descendant? Si tantum mali, quomodo iste ad filium suum dicit se lugentem descendere velle? Non enim in pœnis inferni credibile est eum esse. An perturbati, et dolentis verba sunt, mala sua etiam hic exaggerantis? an credibile est apud infernum quædam loca secreta, et minus pœnalia ante passionem Domini fuisse, ad quæ etiam sancti descendebant? quia nullus paradisum ingredi poterat, donec Christus rhomphæam igneam amoveret. HIERON. Madianei autem vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho, Pharaonis archimagiro. Plerumque sb, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura ponit; enim Græce est coquus, et dicitur, quod est occidere: eo quod coqui occidant coquendas pecudes. Venditus est igitur Joseph principi laniorum, non Petefre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphari eunucho. Ubi quæritur quomodo postea uxorem habere dicatur? Tradunt Hebræi emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a domino, virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem hierophantarum, id est, sacra loquentium in pontificatu Heliopoleos: et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph acceperit uxorem.

Genesis 42:36dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt.

1 Samuel 7:17Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem: ædificavit etiam ibi altare Domino. + 7.17 Ædificavit etiam ibi, etc. Lex præcepit, non ædificari altare, nisi ubi Dominus elegisset; sed ne immolarent diis construxit altare, in quo non reprehenditur.

Isaiah 22:4Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei;

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 31:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 31:14Jeremiæ 31Jeremiæ 31:16 →