Jeremiæ 31:16
Hæc dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici: + 31.16 Et revertentur. ID. Melius hoc de parvulis intelligimus, etc., usque ad et infantes resurgent in virum perfectum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos.
Cross References
Genesis 43:31Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes.
Ruth 2:12Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas.
Ezra 1:5Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levitæ, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem. + 1.5 Et surrexerunt. BEDA, ibid. Cyrus omnia præcepit, imo permisit in Jerusalem ascendere et ædificare domum Domini, etc., usque ad et ideo collatæ misericordiæ particeps esse meruit. Principes. ID., ibid. Principum enim patrum, id est magistrorum, est opere et doctrina errantium mentes, in studio boni operis ædificare. Scribæ docti in regno cœlorum, qui merita sensusque auditorum solerter examinantes, dijudicare norunt quem in quo grado ministerii ecclesiastici promoveant. Ut ascenderent. ID., ibid. Quotidianis profectibus velut quibusdam gradibus ascendit ad summam virtutum quæ sunt in æternæ pacis visione. Primi gradus sunt propriam vitam corrigere. Secundi de proximorum erratibus laborare. Supremi post opera bona et doctrinam gaudia perpetuæ remunerationis exspectare.
Ecclesiastes 9:7Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua.
Isaiah 30:19Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi. + 30.19 Plorans nequaquam plorabit. ID. Judæi referunt hoc ad tempus illud quando sub Zorobabel, etc., usque ad in specula scilicet et visione pacis, id est Ecclesia.
Jeremiah 23:3Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur.