Jeremiæ 31:23
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus: + 31.23 Adhuc dicent. ID. Christianis, scilicet temporibus, quibus captivitatem populi sui Dominus convertit. Benedicat tibi. Hæc sub Zorobabel ex parte videntur, etc., usque ad juxta Judæos et nostros judaizantes carnaliter.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul, agricolæ et minantes greges.
Cross References
Psalms 28:9Vox Domini præparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam. 1
Psalms 87:1Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. + 87.1 Mahalath. AUG. Chorus, ut canenti chorus consonando respondeat, etc., usque ad dicitur enim fuisse quidam orientalis. 1
Psalms 128:5Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. 1
Psalms 134:3Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. + 134.3 Laudate Dominum, etc. AUG. Si omnia laudantur, quia bona, etc., usque ad in quibus totum semen Isræl intelligitur, tota Ecclesia cogitatur. Psallite nomini ejus, id est, laudate eum, eo quod id fecit, quod res sui nominis exigit, cum se incarnatum dedit hominibus gustari. 1
Isaiah 1:26Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. + 1.26 Et restituam judices, etc. ID. Non solum post captivitatem, ut Zorobabel, Esdram, et alios, qui usque ad Hircanum præfuerunt populo; sed et post adventum Domini, Apostolos et alios Ecclesiæ doctores. Civitas justi, urbs fidelis Sion, in judicio redimetur. Ecclesia in qua revocantur ad juste vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad juste vivendum.
Isaiah 32:16Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.