Jeremiæ 31:27
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominum et semine jumentorum. + 31.27 Ecce dies veniunt dicit Dominus. Omnes hujuscemodi repromissiones, etc., usque ad sed sit Deus omnia in omnibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 30:19et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur. + 30.19 Ludentium, et multiplicabo eos, etc. Non secundum illud, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere Exod. 32.; sed sicut David ludebat ante arcam Domini I Par. 13.
Ezekiel 36:10Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël: et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
Hosea 2:23Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia.