Jeremiæ 31:30
Sed unusquisque in iniquitate sua morietur: omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus. + 31.30 Obstupescent dentes. ID. Dentes comedentium non possunt suavitatem sentire, etc., usque ad non austeritate ciborum, sed vitio dentium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.
Cross References
Isaiah 3:11Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
Ezekiel 3:24Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuæ.
Ezekiel 18:20Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.
Ezekiel 33:13Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.
Galatians 6:5Unusquisque enim onus suum portabit. + 6.5 Unusquisque enim. Non inquinatur quis alieno peccato. Onus. Alia sunt opera participandæ infirmitatis, de quibus supra: Alter alterius onera portate; alia reddendæ Deo rationis, de quibus hic. Contra eos qui putant hominem alienis inquinari peccatis, dicit: Unusquisque enim, etc. Contra negligentes qui nullum curant corrigere, securi quod alienis non contaminentur peccatis, dicit: Invicem onera portate. Onera infirmitatis invicem portamus, dum lenitate iram alterius sustinemus, et dum ei qui læsit, si petit, indulgemus. Vel per onus, intelligitur bonum et malum opus. In Scripturis enim onus et in bonam et in malam partem accipitur; et sic: Unusquisque, bonus vel malus, portabit onus suum, id est mercedem operum suorum referet.
James 1:15Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.