Jeremiæ 31:33
Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 6:7Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, + 6.7 De ergastulo Ægyptiorum. Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.
2 Samuel 7:24Firmasti enim tibi populum tuum Israël in populum sempiternum: et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum.
Psalms 40:8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi. + 40.8 Egrediebatur foras. A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. In idipsum. AUG. Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. Susurrabant. CASS. Non audent detegere consilium, quia in scelere socii sunt omnes: cum pauci soleant esse auctores scelerum. 1
Proverbs 7:3liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.
Isaiah 59:21Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.] + 59.21 Hoc fœdus, ut scilicet eos sanguine Filii redimam, et ipsi præcepta mea faciant, et me moriter teneant et hoc est, Spiritus meus, qui est in te,
Jeremiah 24:7Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.