The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 31 › Jeremiæ 31:35

Jeremiæ 31:35

Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi: + 31.35 Qui dat solem. ID. Secundum Genesim sol in cœlo positus est in lumine diei, luna et stellæ in lumine noctis. In psalmo quoque legitur: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam, quia invicem sibi dies et noctes succedunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thus saith the LORD, which giveth the sun for a light by day, and the ordinances of the moon and of the stars for a light by night, which divideth the sea when the waves thereof roar; The LORD of hosts is his name:

In Context

34et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius. + 31.34 Et non docebit. Ut non quærant Judaicos magistros et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen templum Dei fuerint, et spiritus Dei habitaverit in ipsis, qui spirat ubi vult, et diversas habet gratias: Notitia tamen unius Dei omnium virtutum possessio est. Omnes enim cognoscent. HIER. Quia omnes erunt etc., usque ad non in natura qua in semetipso etiam cum videretur latuit.

36Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. + 31.36 Si defecerint, etc. Si cœli peribunt, et sic vestimentum veterascent, quomodo semen Isræl potest esse perpetuum? Cœli autem peribunt.

Read all of Jeremiæ 31

Cross References

Genesis 1:14Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: + 1.14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria, etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 2, c. 13, 14 Quia visibili mundo constituendo duo dies sunt attributi, supremæ scilicet et infimæ parti mundi: visibilibus, et mobilibus mundi partibus, quæ intra mundum creantur, tres reliqui deputati sunt, etc., usque ad in inchoationem, seu principatum noctis, quod fit cum plena est. Et dividant diem. BEDA, in Hexæm. Ea scilicet divisione, ut sol diem, luna noctem illuminet. Hoc enim factis sideribus ad augmentum primariæ lucis accessit, ut etiam nox prodiret luminosa, lunæ vel stellarum splendore radiata, quæ hactenus tantum tenebras noverat. Et si enim nox tenebrosa videtur obscurato ære, qui terris proximus est, superiora tamen æris spatia semper siderum fulgore sunt lucida. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 18 Solet quæri utrum hæc luminaria corpora sola sint, aut habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur. Sed de tam obscura re nihil temere credendum. Et sint in signa, etc. BEDA, ibid. Quia priusquam sidera fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel quælibet alia. Sunt ergo luminaria in signa, etc.; non quod a conditione horum tempora cœperint, vel dies vel anni; sed quia per ortus eorum, vel transitus, temporum, dierum annorumque signatur ordo.

Exodus 14:21Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. + 14.21 Tota nocte, etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.

Job 26:12In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. + 26.12 In fortitudine. Ibid. Quia incarnato Domino discordantia in Ecclesia corda concorditer credunt. Et prudentia ejus. Prudentia, non virtute percussus est antiquus hostis, quia dum audacter olim Christum, in quo sibi nihil competebat, appetiit, jure hominem, quem et juste tenebat, amisit. Sed Domino occiso, quæ prædicatoris gloria sit secutura, sequitur:

Job 38:33Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra?

Psalms 72:5In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 31:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 31:34Jeremiæ 31Jeremiæ 31:36 →